5883. De illis qui per solam loquelam sinceram persuadere potuerunt simplicibus, et adducere in sui partes Multis, et per multum temporis ostensum est, quod solum loquela sincera seu sonans ex sincera falleret simplices, et illos qui in externis fuerunt, hoc per multum temporis ostensum est per Lars Benzelstierna, qui potuit integras turmas et cohortes per solum sonum sinceri ad sui partes trahere, et per conjunctionem cum illis malum inferre cuicunque vellet; nihil aliud dixit, quam "gjor mig til wiljes,"* nec aliquam rationem dixit, inde patuit, quam innumeri sunt, qui solum ad loquelam attendunt, et nihil ad rationes, unde quoque constare potuit, quomodo infernum tales fallere potest. * = "gratificeris mihi hoc" (verba suecica)