Spiritual Experiences (Buss) n. 590

Previous Number Next Number See English 

590. Objecerunt spiritus Europaei docti, qui eos jugiter seducere a veritate ac fide in Dominum cupiunt, quod salvatio facta in tempore, et intercesserant paene 4000 anni, antequam in mundum venit, et usque quod prius etiam salvati spiritus, ii non potuerunt non rideri, quod similia de Divinis insimularent, cum, sicut iis dictum, est unum apud Deum, praeteritum et praesens, nam omnia praesentia Ipsi ab aeterno in aeternum, et quod promissum et actum, idem est apud Dominum; praeter alia, quae saepius objiciunt, et volunt pervertere spiritus quoscunque offendunt: tales sunt Europaei, qui Christiani vocantur, et quidem plerique intus, nam in mundo simulant, et ore aliud loquuntur, corde aliud gerunt, spiritus seu anima non potest nisi ex indole acquisita postea {1} loqui, sic ex corde, proinde ex sui amoris vita, quae constiterat ex meris cupiditatibus, proinde intellectus eorum sic nominatus a meris falsitatibus, nam non datur aliqua ratio inhaerens, nisi quae ex amore eorum fluit, sic qualis amor in corpore, talis vita, et talis actus, qui {2} tam facile noscitur in altera vita, ut nihil facilius, modo unam vocem pronuntiant, vel unam ideam propalant, vel modo si cogitant, se propalant illico {3} totus spiritus, et qualis fuit invita corporis, quare associatur similibus, qui simul agunt. @1 imperfectum in ms.$ @2 J.F.I. Tafel quae$ @3 ms. illo, ubi illuc imperfecte in illico emendatum esse videtur; J.F.I. Tafel illuc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church