5908. De illustratione Quod Divina Vera talia sint, ut non percipiantur quam ab illustrato, et rejiciantur a non illustrato, constabat mihi ex sequente experientia; dabantur cuidam spiritui libri de coelo et de ultimo judicio, ut perlegeret, et lustraret num tale insit, ut imprimi queat Hollandiae, et vendi cum lucro, ut reor fuerat quidam, cui tale officium in Hollandia fuerat cum vixit in mundo, illi tales sunt ut satis acute possint videre num talia sunt, ita quoque num vera quae agnoscenda, an falsa quae rejicienda, perlegit illos et dixit, quod invenerit in illis talia ut cum omni lucro posset imprimi; at post aliquam moram iterum legit, et dixit, quod prorsus non mereatur, et a nemine acceptaretur; inde patuit, quod prima vice in illustratione fuerit, et viderit illa quae ibi ex luce coeli, at secunda vice quod viderit illa ex luce simili luci naturali; patuit etiam inde quod Divina vera in claro, inque amaeno sint cum leguntur in luce coeli, et in obscuro, et inde inamaeno sint, quando in luce naturali; aliter alia scripta ad quae non opus est luce coeli. Dabantur iidem libri alteri, qui etiam talis, et simile paene ille fassus.