Spiritual Experiences (Buss) n. 5911

Previous Number Next Number See English 

5911. De Persuasivo et Luthero Dictum ab aliis quod affectio veri faciat Ecclesiam apud hominem, et affectio veri non dari queat ex doctrina illorum qui in sola fide, quia non habent doctrinam vitae, sed illi responderunt quod usque in affectione veri sint, nempe sui veri quoad cogitationem de illis, non scientes quod affectio veri spectet vitam, et non solam cogitationem, nec scientes quod illa affectio quae spectat solam cogitationem, sit affectio sui gloriae aut sui lucri, quae est spurca quoad vera, et quod fides illius affectionis vel sit nulla, vel sit persuasiva; illis auditis ex sua mansione erupit Lutherus, quia placuit ei illorum loquela, et is tunc in eodem erat, et in tali persuasivo


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church