Spiritual Experiences (Buss) n. 5917

Previous Number Next Number See English 

5917. Quod bini status hominis imprimis hominis docti sint Hominibus qui docent, et qui ratiocinantur de veris Divinis, bini status sunt, unus cum docent et cogitant ex doctrina, alter cum in se extra doctrinam cogitant, dum in priori statu sunt, tunc [non] sunt in statu ex se, quia solum in cogitatione ex doctrina, et cum in eo statu sunt, non sciunt aliter quam quod vera sint quae loquuntur, desumunt tunc illa quae loquuntur ex memoria; at cum [in] altero statu sunt, tunc in se sunt, et cogitant ex sua voluntate seu amore, ita ex sua vita, et tunc non aliquid cogitant ex doctrinali, hic status est proprius spiritus hominis, quia ex sua voluntate seu ex suo amore, proinde ex sua vita cogitat, prior status non est proprius ejus, quia extra voluntatem quae facit ipsam vitam; homo ideo post mortem manet, qualis ejus status alter, quia is status est status vitae ejus, at prior status non est proprius hominis, quia hic status est modo status cogitationis ex memoria; in hoc statu prior status est sopitus, et in eo statu accenditur ita loqui ex amore gloriae. Exempla plura dantur, quod qui in proprio statu cogitarunt contra Divinum, et contra omnia Ecclesiae, sed in priori statu, cum praedicarunt, nihil aliud cogitaverunt, quam quod ita sit, sicut praedicarunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church