5967. Cum illis qui tales fuerunt saepe loquutus sum, plerique illam naturam habent, ut velint dominari aliis, quare ex loco editiori ubi vadunt despiciunt, et obvios oculis regunt, quidam hoc modo quidam alio, loquutus sum cum talibus, qui dicebant se explorare aliorum intellectum seu facultatem intelligendi, judicandi, percipiendi, illis dederunt chartas seu tanquam fullmagter* quod tales essent, quae visae apparebant sicut e coelo, inde illis ab aliis dabatur jus exercendi plura officia, erant Cederstedt, Jacob Gyllenborg, qui facultatem dijudicandi habebant, sed quoad voluntatem cupiditates sui et mundi, nulla affectione ad verum, justum et rectum ferebantur nisi quam ex cupidine illorum propria, quae cupido illos non modo excitabat, sed quoque illustrabat, nam tales cupiditates illustrare possunt in civilibus, et parum etiam in moralibus, sed occoecant in spiritualibus, unde usque diaboli sunt. - Quidam nihil aliud volebant quam malum afferre aliis sub praetextu ut explorentur quales sunt, alii aliter, sed omnes illi dejecti sunt, et reliqui ex simili natura adacti ire vias quae ducunt ad eorum inferna. * = mandata, diplomas (vox suecica)