Spiritual Experiences (Buss) n. 5983

Previous Number Next Number See English 

5983. Quantum amor imperandi contra Dominum est Fred. Gyll. Quantum odium ei fuerit contra Dominum, ex eo patuit, quod a tempore cum venit in alteram vitam, inceperit odio habere illos, quos Dominus tutatur, ita contra ipsum Dominum; cepit tunc orare Patrem, et variis argumentis evincere, ut liceret ei dominari, imprimis ut me interficeret, quod etiam toties prohibitum ei fuit, sed usque omni modo fecit, et hoc magis et magis, usque ut tandem nihil aliud vellet quam me neci dare, quoscunque suis artibus et persuasionibus allexit, dedit in mandato ut mihi malum facerent, mittebantur tandem turmatim, qui me in pectore valde et diu infestarunt, insufflando suas respirationes, quod etiam ipse fecit, et saepe quoque punitus, sed incassum, tandem cum non potuit me aspicere, persuasit turmis ut me similiter infestarent e locis et distantiis ubi esset; post plures poenas tandem ultimam et durissimam passus, sed usque in hac poena dixit quod potius mori vellet quam desistere a me occidendo, etiam cum paene erat in agone, sic ut jucundum odii contra Dominum ei esset tantum, ut superaret jucundum vitae: quoties ad se rediit, dixit quod nihil contra meam personam haberet, sed usque quod nequaquam desistere posset quia jucundissimum; dictum ei quod hoc sit contra Dominum, sed Dominum nihil aestimavit; inde patuit quantum odium contra Dominum inest amori imperandi tali.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church