5985. De fide separata a charitate Fuerunt qui in sola fide fuerunt, Kalsen. et alii, qui cum audiverunt solam fidem non dari, et esse damnosam haeresin, voluerunt per ratiocinationes concludere quod fides producat charitatem seu bona opera, et quod interea nihil mali imputetur, quia justificatus, haec haeresis respondebat conjunctioni quasi conjugiali cum hermaphrodita. Et quoque dolorem incutiebat sinistro lateri circa lumbos, ita infestabat nervos ibi, ex quo malo homo vix potest gradiri* et surgere. * = gradi