Spiritual Experiences (Buss) n. 602

Previous Number Next Number See English 

602. Influxus malorum geniorum etiam sensi, sed nullum in me tunc {1} effectum, quia non proximam communicationem habere potuerunt; unus eorum, qui est draco, tunc {2} permultis spiritibus et geniis malis cinctus, sic in potentia fortius agendi, tunc {3} omni arte laborabat {4}, ut se insereret, et infestaret, sed fassus est dein, quod nihil valuisset, et voluit persuadere suae turbae, ut discederent {5}. @1 J.F.I. Tafel tum$ @2 J.F.l. Tafel tum$ @3 J.F.l. Tafel tum$ @4 ms. laboabat$ @5 ms. discenderent ut videtur; J.F.I. Tafel descenderent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church