Spiritual Experiences (Buss) n. 604

Previous Number Next Number See English 

604. Praeterea cum essem in lecto, antequam somnum caperem, tunc audivi communem coeli circum me cantum, qui erat plurium angelorum interioris coeli, et simul tunc eram in gloriatione visuali; illa gloriatio, quae venit ad auditum, erat auditus, et simul communis, quia quic repraesentabant et cecinerunt, nihil potui percipere; mih dicebatur, quod universum coelum sic continuo gloriart tribuunt Domino, et ita gloriantur.

604a. Quod continua esset talis glorificatio, etiam concludere potui inde, quod quoties respirabam cum tacito quodart cantu {1}, toties sequebar eos, qui similiter per gyros canebant ita ut inde scire posse {2}, quod perpetua esset gloriatio. @1 ms. tacita quadam cantu$ @2 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies" $

604b. Hoc erat commune tantum, angeli in distinctis ideis spiritualibus et coelestibus sunt, quod nemo nisi qui in coelis est, percipere potest, dicitur mihi quod distinctissimum sit iis qui in coelo, nempe glorificatio coelestis cum spirituali, et quod sic appareant ea, quae in sphaera spirituum existunt ut nihil aliud scire et nosse queant, quam quod Dominus iis concedit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church