6068. De Zinzendorf Loquutus cum quodam, et dixit [quod] illi qui charitatem exercent propter Deum, seu mandata Divina, et tamen spectant ad coelum, prorsus damnati sint, et quod melius sit Sodomae et Gomorrhae quam illis: dein dixit, quod non noceat ut homo vivat in peccatis etiam gravioribus, quia tunc Deo est medium misericordiae, quod omnia sint misericordiae. Quod si alius in se susceperit passionem crucis, quod acceptatus fuerit pro Filio Dei, si Jesus Christus non voluerit: quod sit adoptivus Filius Dei, quidem natus ut fieret, sed quod dixerit, quod hoc voluntatis ejus fuerit.