Spiritual Experiences (Buss) n. 608

Previous Number Next Number See English 

608. In statu gloriationis istius, in quo paene per diem fui, seu dimidium diem, nulla idea particularis erat mihi, ita non cogitatio per ideas mihi perceptibiles, quia celebratio Domini erat, in qua eram, Qui varie a choris angelorum glorificabatur; usque ita, quod viderer capite inter eos esse, ut inde scire possem ea quae in sphaera spirituum, sicut in corpore, quare non mirum est, quod incolae Jovis faciem dicant non esse corpus, et quod corpus suum vilipendant. 1748, 30 Jan.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church