6093. De 3 personis Divinitatis Adegi quosdam spiritus ut de Deo uno eloquerentur seu enuntiarent sicut cogitant, illi quia spirituales sunt, et cogitationes cadunt in loquelam illorum et faciunt illam, tunc cum dicerent "unum Deum," tunc non enuntiare per labia potuerunt "unum Deum," plicabant labia in varios angulos, et volebant extorquere, sed incassum.