Spiritual Experiences (Buss) n. 619

Previous Number Next Number See English 

619. Discrimen vitae in corpore, et post vitam corporis

In corpore est alia vita quam postea, in corpore enim quis inimicis et iis quos odio habent {1}, benefacere possunt, ex quacunque causa, mundana, nam reguntur variis finibus et amoribus mundi, ita simulare possunt, et semet amicos dicere, cum tamen inimici sunt; in altera vita autem non ita, quilibet ex indole acquisita agit; qui odio habet, is odit, nusque dum odium est abolitum per devastationis modos: sin aliter, aut si volunt simulare, sicut in vita corporis, hoc illico noscitur, et quidem {2} manifeste. @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies" $ @2 imperfectum in ms.; forte legendum quam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church