642. Praeterea putarunt quod immunes essent a simili punitione, ac alii, quia, ut putant, se recipere potuissent intra subtiliorem naturam et sic abscondi, ita in abdito, sed usque frustrati sunt, nec solum sub velum missi sunt [vide 435], sed etiam conglutinati sicut mendicantes [vide 431], omni licentia sic orbati, et quo plus se dissolvere, seu a se invicem discindere vellent, eo arctius ligarentur, poena iis est intensioris cruciatus, quia respondet eorum venenis arcanis.