Spiritual Experiences (Buss) n. 658

Previous Number Next Number See English 

658. De cupiditate furandi

Ii, qui in vita corporis inhiarunt bonis alienis, et quidem per varia artificia, quae explicarunt coram hominibus ut licita, sive per negotiationes, sive per alia media, ii in altera vita circumeunt, et jugiter quaerunt aliorum bona sub trahere; cum ad spiritus similes vel alios appellunt, tunc cognoscunt illico genium eorum, ac eos cum mulcta {1} aut plaga ejiciunt, sic vagantur et quaerunt, et ubivis mulctantur verberibus, vel aliis modis, tales ad me aliquoties venerunt, et conquesti sunt, et agnovi quod negotiatores, etiam famigerati fuerint, quod miratus. @1 J.F.I. Tafel multa; ms. mucta ut apparet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church