Spiritual Experiences (Buss) n. 672
672.
De coelis
Mihi narratum est, quod ante Domini adventum in mundum, non aliud coelum fuerit, quam interius, adhuc enim intimiora nemo in hac tellure potuit intelligere, minus intima, et quia cognitiones
praecedent, ideo non aliud tunc coelum potuit existere, interius coelum tale est, ut naturale adjunctum sit spirituali, quare [dum] angeli loquebantur prius cum hominibus et per prophetas,
verbum non potuit cadere nisi illico in naturalia, inde stylus propheticus, quo etiam quoad partem uti voluit Dominus, nam aliter intelligere non potuerunt spiritualia interiora {1} minus intimiora,
ideo quoque Dominus parabolas loquutus est; de his loquutus sum cum iis in coelo, qui affirmare mihi videbantur, nempe quod tale coelum pro incolis hujus telluris fuerit, sed quod intimius ac
intimum usque fuerint ex aliis in universo. @1 ms. spiritualia, mi[nus] interiora$ @2 deletum esse videtur in ms.$
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church