680. De intimioribus
Quomodo se habent intimiora ad interiora, ex iis etiam apparuerat, quod ostensum mihi ad oculum, quomodo influerent ideae {1} consequenter voces in loquelam alicujus spiritus, et quidem per distinctam nubem candidam in moleculas, et alio tempore ostensum est spiritibus et angelis, quomodo etiam, ut arbitror, similiter influerent affectiones, ex quibus constare potest, quod similia influerent per coelum intimius, seu proxime a coelo intimiori, sic concludi potest, quod millia insint uni ideae quasi simplici, cui una modo vox loquelae correspondet, sic quod millia insint speculationi intimioris coeli, seu intimiorum angelorum, quae modo ut simplicia apparent interioris coeli angelis. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. ideas$