683. Factum est, quum per repraesentationem spiritualem spiritibus circum me repraesentarem-nempe {1} formando ideas, sicut formas virium, quae a myriadibus non visis constarent seu conflarentur, et unumquodvis eorum {2} a myriadum myriadibus intimiorum- tunc {3}, quia animae, ac spiritus sunt susceptibiles talium repraesentationum, illico tanquam Amentes facti sunt, ut unus eorum apud me es fassus, non aliter sciens ac interirent amentia, nam sic nihil vitae remansurum, ac tametsi inesset {4}, usque non vitam haberent influentem spiritualem, quare talis vita, cui demtus est influxus vivus spiritualis, assimilata {5} est vitae vegetabilium, in quibus quoque vita, sed quae vocatur vegetativa inest, quare etiam omnia in regno vegetabili repraesentant Regnum Domini, quodlibet suo modo; imo repraesentant hominem cum ejus pulmonibus, ac caeteris ut notum est, inde Divinum in regno vegetabili, sed absque vita animali. 1748, 8 Febr. @1 ms. repraesentarem, nempe$ @2 J.F.I. Tafel earum$ @3 ms. intimioribus (sic!), tunc$ @4 ms. inessent$ @5 ms. assimilatus$