Spiritual Experiences (Buss) n. 692

Previous Number Next Number See English 

692. Praeterea mihi datum erat iis dicere, qualis vita eos mansura sit, nempe quod primum recipiantur in consortium spirituum bonorum, qui libenter recipiunt animas recentes, sed quum concordare cum iis nequeunt, ob inversum eorum fidei ordinem, tunc inde sicut sponte separantur, rursus recipiuntur in consortium aliorum spirituum, cum quibus dum non concordant, etiam ab iis rejiciuntur, associantur dein spiritibus non bonis, ab iis dum rejiciuntur, fit cum mulcta et punitione; tandem soli relinquuntur, sic ostiatim ambulant, quaeruntque ubi recipi queant, supplicantes tandem, ut iis victus subministretur, et calor; dum sic recipiuntur, et cupiunt, sicut in vita, caeteris eminere, et lus aestimari, tum si eorum possessiones {1} cupiunt auferre {2}, quod non aliter possunt, quam facere: dum tales in vita corporis puniuntur, tunc {3} severe puniuntur, et abiguntur, dein soli ambulant laceris vestibus mendicantes, et id eo usque dum fastus eorum seu praeeminentia prae aliis aboletur, seu cupido aliena auferendi cessat, ita demum devastati sunt, et admitti possunt in talium spirituum consortium, qui concordant, et hoc quandoque per annos perplures, dicunt aliquot centum, imo aliquot mille, nam vastatio quorundam diu perdurat. 1748, 9 Febr. @1 J.F.I. Tafel possessionem$ @2 ms. auferunt$ @3 h.e. nunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church