696. De animarum seu spirituum vita, ejusque diversitatibus
Quilibet spiritus suum habet vitae instinctum, qui tunc appercipitur, cum est vel sibi quasi relictus, seu {1} in societate similium; at disparet quando est in societate spirituum meliorum: varietatem istam percepi, tam quod ad naturalem instinctum subito redactus sit, sic ut cupiverit auferre alienum, quod nihil apparuit in societate, in qua fui praeterea etiam vita spiritus non solum variatur secundum speciem sociorum, sed etiam exaltatur, quod similiter ostensum est, nempe per diminutionem sociorum a paucos, sic similiter vita ejus diminuebatur ab ingeniosa, a stupidiorem, ita vitae animarum post mortem variis societatibus adjunguntur, sic quoque discernuntur, quales sunt, et cum quibus concordant; putant animae in quacunque societate, quod ii soli sint qui vivunt ex se; similiter explorantur per diversos status societatis eorundem spirituum, sic internoscitur a spiritibus, et ab anima, quales sunt; unus enim non similis est in uno statu sicut in altero. At angelorum societates in statuum variatione similes esse debent, quia omnes se patientur duci a Domino. 1748, 9 Febr. [m] Haec in praesentia eorum qui unam societatem constituerunt. [n] @1 h.e. vel$