700. Cum una societas post alteram {1} quasi cantu, et alta voce dixissent, quod Lupus eos abstulerint {2}, sed Dominus eripuerit eos, et sibi restituerit, talis dictio continuabatur ab {3} una societate ad alteram, seu uno choro post alterum, ita longius a me, quoque quoad distantiam, a quibusdam dubitantius, sic cum lapsu vocum; qui restitutus tamen fuit in verum, claudebatur {4} a societate 12ma, dicebant quod duodecima talis esset {5}; erant {6} quidem 11, sed usque admittebatur quoque 12ma, postea venerunt {7} iterum 8 circiter societates similiter dicentes, [ego] autumans {8} quod fuerint alterius sexus, vel alterius generis. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. altera$ @2 sic ms.; J.F.l. Tafel abstulerit substituit$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. a$ @4 h.e. includebatur$ @5 J F.I. Tafel duodecim tales essent$ @6 sic J.F.I. Tafel; ms. erat$ @7 sic J.F.I. Tafel; ms. verunt$ @8 vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$