717. Praeterea via ad coelum est, ut prius [703]; infra infernum, tum inferior terra, quae alio nomine significant quoque, tum coelum spirituum, dein coelum interius, tum intimius, sic intimum, ubivis simile peragitur, sed cum multa differentia, in eo nempe, in inferiori terra, et in coelo spirituum, quod adipiscantur quicquid volupe iis est, transferantur ab una societate in alteram, sed mali spiritus contrario modo, nempe cum punitionibus, sic invito. 1748, 10 Febr.