Spiritual Experiences (Buss) n. 727

Previous Number Next Number See English 

727. Mox alii apparuerunt, ordine tres, inter eos etiam una faemina, qui insidiati sunt subdole, si quid possent latrocinari, unus a sinistra clandestine, qui crumenam meam quaerens {1}, immittere clam voluit manum, alter ante faciem subdole, dicens, quod nihil vellet auferre, insidiatio ex sermone usque elucebat, erat facie non invenusta, sicut nec mulier, num haec emissa insidiationis causa, non pro certo scio. Quidam etiam apparuit, qui cistas auferebat, sicut spolia, quae auferret. 1748, 11 Febr. @1 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church