Spiritual Experiences (Buss) n. 729

Previous Number Next Number See English 

729. Postea loquutus sum cum quodam latrone, qui loquutus voce bassa, sicut gigas, quaerens eum, quisnam esse dixit, quod quaereret, ut spolia auferret; dixi, ubi congerit spolia sua, et num sciat, quod ea ei auferri {1}, quia non sunt nisi phantasiae, tum ubinam esset, dicebat se esse in deserto, seu desertis locis, quaerens rapinas, et quos offendit, cruciat-sic {2} ut latrones essent simul; agnovit tandem quod spiritus esset, sed adhuc, quia penes me est, id non scit, quia putat se adhuc in terra vivere. @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"; J.F.I. Tafel auferantur substituit$ @2 ms. cruciat, sic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church