734. Similiter dum homo non reflectit super ea quae in sua mente sunt, seu animo, quomodo cogitat, quid cogitat, quam agit, unde agit, absque reflexione nihil scit, nisi quod sit, nec quicquam aliud, sic non qualis sit, at vero si reflectit in se ab aliis, aut si patitur alios reflectere super eum {1}, et dicere qualis est, tunc primum potest cognoscere quod talis sit, alioquin nunquam id potest scire, sed permanet in suis phantasiis {2}, et ab iis reflectit super alios, sic veritates putat falsitates, quia a suis phantasiis judicat: sicut {3} principium ex quo, tale quoque est omne, quod inde. @1 ms. eos; J.F.I. Tafel: "eos legerim eum"$ @2 ms. phantasis$ @3 h.e. quale$