746. Sed etiam vir involvebatur quoque reti, sic uterque, ex qua causa non scio, ideo forte, quod haec mihi ostenderet, nam draco non vult, ut haec detegerentur, quare saepe per phantasias suas eludere voluit meas visiones, tum etiam auferre, ne sciam, sicut nunc etiam facit: magnum est supplicium sub velum mitti, quia sic cruciantur misere; qui aufugit [vide 753], secum ut {1} caudam quasi trahebat rete, ex phantasia juncta timori fugae. @1 ms. et $