773. Omnes cognitiones non sunt nocumento, seu damno, modo non in iis ponatur omne, sed alius finis intendatur, sunt divitiae spirituales, quibus fundari [potest] {1} intellectus rerum; similiter se habent ac divitiae seu opes, ac potentiae, quae si aestimentur propter divitias, et potentias, tunc {2} pessimus est talis homo in altera vita, at si modo propter ulteriores fines, ut sint modo media, et sic quod nihili aestimentur, si non finis, tunc nulli nocent. 1748, 14 Febr. @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 J.F.I. Tafel tum$