777. Erat quidam {1} spiritus, qui in vita corporis in luxuria vixit, et ex datis dives factus, sic ut inter opulentiores numeratus, et ei mensa subministrata opipara, hic quidem non ita natus erat, sed ita factus; post vitam corporis tales circumeunt, et quaerunt {2} victum, sicut mendicantes, et laceris vestibus eunt, nec sciunt aliter ac in vita corporis sint, ita status eorum in contrarium mutatur, quod non potest fieri, nisi cum dolore. 1748, 15 Febr. @1 sic J.F.I. Tafel conformiter auctoris emendationibus mox inferius: quae in qui, facta in factus, numerata in numeratus, haec in hic, nata in natus, facta in factus; ms. quaedam$ @2 ms. quaereunt$