781. Praeterea loquutus sum, quod in coelo sint omnes a prima creatione congregati, sic societas maxima, quibus cogniti possunt esse, et quidem cum iis conversari, cum amaenitate et jucunditate, absque [quod] unus ex quacunque causa cupiat major esse altero, sed minor in suo sensu, sic nulla est comparatio inter nomen in coelo et nomen in terra, cumprimis inter homines tales, qui nihil sciunt quod bonum et coeleste est, sicut est nulla comparatio inter gloriam in mundo, et gloriam in coelo, ita persuasi id affirmabant, quia ex Domino percipiebant, quod ita esset 1748, 15 Febr.