793. De quodam tepido
Quidam ex iis, qui diaboli sunt, et maxime ex odio persequuntur {1} quod verum et bonum, ad me alluens, nihil prorsus efficere voluit, gerens {2} se tanquam resipuerit, nec sentiebam aliquem dolum, tametsi cogitare potui, quod intrinsecus dolos haberet, modo occasio daretur, sed interea simulans quasi bonum, et conversum; quidam procul ab eo fugiens, dicebat mihi quod non sufferre posset ejus praesentiam, quia sentiebat sicut vomitum, sic ut vellet vomere, quia talis erat, de quo dicitur, quod exspuendus [Apoc. III: 16]. 1748, 15 Febr. @1 ms. persequitur$ @2 ms sed tanquam gerens$