Spiritual Experiences (Buss) n. 795

Previous Number Next Number See English 

795. Talis postea nefanda loquutus est, et nefanda fecit, quae ideo non edicenda sunt, nam nihil non sceleste aggressus est; et mirabile, quod tales, quia natura eorum talis est, nequaquam possint desistere, sed quando modo iis permittitur, tunc quomodocunque persuadetur, et quaecunque norunt, quod ita non faciendum est, usque patrant, natura et instinctus eos adigit ad ea, et efficiunt talia cum voluptate, quia cupiditas talis inhaeret. 1748, 15 Febr.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church