799. Quale itaque medium, seu [qualis] finis medius est homo in suis finibus, talis induitur indoles, et talis fit post corporis vitam ejus vita primum, et talem {1} quoque in maximo corpore seu Coelo, sic in Ipso Homine, hoc est, in Domino sortitur sedem; quod adhuc interiora magis, et intimiora ac intima, concernit {2}, haec {3} non penetrat homo,sed Solus Dominus, proinde ubi ejus haereditas futura, quia haec intimiora sunt, quam ut patere possint oculis obscuris simis humanis. @1 ms. talis$ @2 imperfectum in ms.$ @3 J.F.I. Tafel hoc$