Spiritual Experiences (Buss) n. 802

Previous Number Next Number See English 

802. Quod fines disponant, etiam constare potest inde, quod si aliquis finem spectat particularem {1}, sicut semet, et simile quid, tametsi bene agat pro communi societate, nempe ut inde resultet bonum commune, nusquam tamen inde remuneratur, nam non habuit commune pro fine, sed particulare {2}, sicut cum diaboli intendunt malum et internecionem hominis, societatis, generis humani, et Dominus id in bonum et salutem vertit, tunc usque ille qui malum et pessimum finem habuit, diabolus permanet, et deterior fit. @1 intellexerim privatum, proprium (significatio postclassica) $ @2 vide annotationem a$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church