Spiritual Experiences (Buss) n. 817

Previous Number Next Number See English 

817. Appetitus edendi induci quoque potest spiritibus

Quod spiritus cupiant, ac suam cupiditatem inducant homini, manifeste et saepius observatum est, sic ut cupiant ea, quae iis prorsus non necessaria sunt, prout ea quae ad vestitum hominis pertinent, et quidem tali ardore flagrant, ut temperari nequeat, quamvis sciant, quod pro iis non sint sed pro homine, sicut pro me, de qua re cum spiritu {1} locutus et novit et confirmavit, sed non prius quievit, quam dum vestimenti talem sortem emerim. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church