819. Quod varia experientia manifestatum est quod spiritus putent se homines esse
Hoc multa et diutina experientia manifestum mihi factum est, quod spiritus non aliter sciant quam quod sint {1} idem ac ego, sic ut fassi sint hoc pluries cum omni confirmatione, et separati, et adjuncti, varie, et sic loquuti instructum per reflexiones, et per experientias, quod spiritus modo putent se hominem esse, tam quoad rationalem ejus partem, seu cogitationem, quam etiam quoad corpus, actiones corporis, quoque naturales, putant sic [suum] quod cogitat, quod agit {2}, imo totum hominem [se] esse putant. @1 sic J.F.I Tafel ms. sim$ @2 ms. cogitant, quod agunt$