Spiritual Experiences (Buss) n. 831

Previous Number Next Number See English 

831. Ii spiritus sunt supra caput, satis alte, non directe supra caput, sed paulo antrorsum, sed perparum, sunt spiritus boni, mecum quoque loquuti, satis amaene, nam per fluxionem satis amaenam agunt, etiam loquuntur; dixerunt, quod jugiter aspirent venire ad coelum, nesciunt enim quod in coelo fuerunt, et inde remoti, ut iterum melius perficiantur, sic redeunt iterum in coelum, quum partes heterogeneae ab iis ejectae {1} sunt, prorsus sicut se habet {2} serositas ista in ventriculis, cujus pars {3} absorbetur a plexu choroideo, sicut pars quoque inde exterminatur, pars aliunde transspirat, pars in ventriculum tertium sub glandula pineali transit, et sic per infundibulum versus glandulam pituitariam, ubi per tres modos separatur, et dein per varios meatus, canales, et sinus versus venam jugularem feruntur, ut obviam sistantur chylo subvenienti per ductum thoracicum, et ibi consocientur, et versus cor ferantur, inde in pulmones, et sic retro in sinistrum ventriculum, et sic porro, pars versus caput per carotides, pars deorsum versus omnia viscera corporis, omnia propter finem, ut purior sanguis seu spiritus animalis formetur, et sic sanguis ruber, nempe ut materialia unita spiritualibus efficiant, ut unanimam vitam agant. 1748, die 18 Febr. @1 imperfectum in ms.$ @2 imperfectum in ms.$ @3 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church