843. De urbe ab hac parte Gehennae
Apparet etiam multis urbs magna, aedificiis altis, quae est ab anteriore parte Gehennae, ubi plures sibi videntur habitare; quidam qui ibi erant, alteris {1} dicebant, quod in urbe sint, tranquilla, ubi nihil alteri nisi officia praestantur et ubi omnia, fiunt recte, sic ut unus alteri non noceat, sed cupiat quod rectum, tales patiuntur morari in ista urbe, non vero alii. @1 ms. altis vel allis; J.F.I. Tafel. "altis: forte legendum est alteri"$