846. Conclavia etiam mihi ostensa sunt, erant intus ex asseribus conjunctis coloris fere grisei, simplicia, seu unita {1}, modo apparebant juncturae asserum paulum, praeter quoddam nigrum quod repraesentabat caminum; talia sunt conclavia eorum per universam urbem, praeter varietates alias mihi non ostensas, nam varietates existunt secundum phantasias animarum, quibus correspondent, et similia sistunt, et sistuntur prorsus ut vera in mundo; loquutus sum cum iis, qui primum sciebant quod phantasiae essent. Mox agnoscebant ita esse; qui ita vident, sentiunt. 1748, 18 Febr. # # Verte, et continuatur. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. simplices, seu unitae$