851. Et quamvis simul sibi videntur quandoque, urbs uni non apparet similis alteri, sed secundum cujus phantasiam, nempe justitiae aut meriti ex justitia propria, ita quia unus alterius urbis phantasiam seu repraesentationem videre non potest, nec differentiae noscibiles sunt. Sed haec quae dicta sunt de urbe, communia sunt, varietates non ita describi queunt, sed se referunt ad communia similia, ut particularia eorum; continuationes externae et internae sunt communia, tum aedificiorum altitudo, praeter alia.