Spiritual Experiences (Buss) n. 854

Previous Number Next Number See English 

854. Ibi morantur qui tales sunt; nigredines, quae faciunt abeant in alia conclavia [847], sunt phantasiae, quas succesive amittunt, nam est vastatio talis quorundam, et quidem diuturna, si non {1} aliquid violentius influit, quod incutit terrorem, ut quoties ad similes phantasias redeunt, clam terreantur, et sic quoque vastantur, quique ibi tranquillum putant, et similia habitacula amant, ii lentissime vastantur. @1 ms. non$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church