Spiritual Experiences (Buss) n. 863

Previous Number Next Number See English 

863. Huic callo inspersa quoque sunt vera et bona, quae ex radicali medulloso corpore pullulant, seque sic inserunt, repraesentatum mihi est, quod vera et bona illa inspersa callo, ablata sint, sed receperunt se versus interiora, tunc ii, a quibus illa ablata sic sunt, clamando dicebant, quod nunc non credant quicquam, scilicet, quod coelum sit, quod Deus, et quicquam quod spirituale et coeleste, quod iis apparuit sicut nihil aut nullum, aliquot tales facti sunt, qui tamen in fide sunt, seu fuerunt antequam ea ablata sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church