867. De tortura spirituum qui alti esse cupiunt
Sunt quidam spiritus, seu cohortes {1} spirituum, qui circumvagantur, et per vices ad eadem loca perveniunt, quos animae et spiritus maximopere {2} timent, nam certo torturae genere eos cruciant; postea instructus sum, quod ii sunt qui repraesentant fundum seu superiorem partem vesicae communi, nempe ibi ea quae ingrediuntur vesicam, sic ligamenta umbilicalia, musculi, nervi, quae inde se dissipant, et concentrant versus sphincterem, quare iidem qui hodie fuerunt, sunt qui referunt sphincterem cervicis, seu introitus versus urethram, nam eorum tortura similis est torsioni sphincteris, et quidem a principio continue ad urethrae exitum. @1 ms. cohorrtes$ @2 imperfectum in ms.$