871. Inseruntur ii, qui per phantasias, et propter phantasias ratiociniorum alte spirant, et sic putant supra alios esse, quod liquet, ex loco ubi tortura facta est. 1748, 19 Febr. Alii quoque eandem dilacerationem subire volentes, infra pedem sinistrum fere [erant], et dicebant, quod nusquam magis dolorificum senserint, aut crediderint dari posse. 1748, 11 Sept. {1} @1 sic ms.$