876. Functio ejus idem indicat, nempe quod comminetur aliquantum, quia talium tale est munus, sed non ita severe, ut alii, sed mox instruat, quomodo vita emendanda, externe, quomodo praeparandus homo ut in veritatibus sit, quarum cognitiones conveniunt, ita si liceret ei instruere de coelo, id quoque cuperet, sed id non ei permittitur, quia inter tales spiritus adhuc est, et forma externa talis.