Spiritual Experiences (Buss) n. 891

Previous Number Next Number See English 

891. Praeterea spiritus etiam boni nec aliter scire tunc potuerunt {1}, quam quod idem homo sit, quia omnia et singula ita effingi queunt, ut confirment. At vero angeli interiores id sciunt, ut mihi dictum est, et ostensum. @1 ms. poterunt$

891a. {1} Qui a Domino ducitur, is percipit in singulis quid agit, num permissum sit, et num venia detur et num bene placeat, verbo num ita agendum

Est quaedam perceptio interior, seu animadvertentia, in iis, quae agenda {2} apud eos, qui a Domino ducuntur cumprimis in agendo, quae tam manifesta est iis, qui {3} a Domino ducuntur, ut in singulis nihil agunt nisi vel ex beneplacito Domini, vel ex venia, vel ex permissione, quae distincta in se sunt, ac distincte etiam percipi dantur, sed hoc non potest intelligi ab homine nisi tali, caeteri utcunque ea describuntur cum suis circumstantiis, usque quia non intelligunt, nec credunt; sicut spiritus etiam satis intellectuales, usque non persuaderi possunt, quod tale sit. Ii qui sciunt et non cupiunt cogitare ex se, et sic sunt in via veritatis, ii talem perceptionem nanciscuntur; quod alii non credere possint, est praecipua causa, quia sic putant orbari prorsus suomet arbitrio agendi, sicut cogitandi, quod amant, putant sic se quasi mortuos esse, quibus tamen dixi, quod tunc vivant, quia vivere ex se, est potius mors, quia nihil boni ex proprio, quare nemo mirari debet, si quis dicat, quod percipiat quid agendum, quia hoc est veritas, et hoc est fidei. 1748, 20 Febr. @1 ms. 891 quoque in indice; J.F.I. Tafel 892$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. agendum$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church