901. Praeter confirmationes ex coelo, etiam aliae confirmationes accesserunt ab experientia, quae perplures dantur, tunc cum iis mentem intendebant, poterant intelligere quod ita sit, quia experientia manifesta ante oculos eorum spirituali modo exposita est, sed illico dum experientia et ejus vita seu lux intellectualis abiit, in pristinam ignorantiam relapsi, non potuerunt capere, quod id dabile sit, et quod id vita, quia lumen mere naturale, [quod] {1} in se tenebrae, putant lucem, quibus lux non potest apparere atiter ac tenebrae, sed ubinam tenebrae, et quales nusquam apparere {2} possunt nisi in luce, seu ab iis qui in luce, Domino Solo {3} illuminante et manifestante. 1748, 21 Febr. @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 imperfectum in ms.$ @3 ms. Solum$