904. Sunt spiritualibus suae propriae felicitates, quae distinguuntur a coelestibus, per laetitiam, quae est spiritualium, et per gaudium quod est coelestium; ut laetitiae seu felicitates spirituales intelligantur, idea earum capi potest ab harmoniis sonorum, tum ab harmoniis visualium, harmonia sonorum tum loquelae, insuper sensus loquelae, pertinent ad spiritualem harmoniam; quae laetitia inde resultat, est laetitia spiritualis, ideo musica Veteris Ecclesiae, ideo cantus in coelis tam delitiosus; similiter harmonia visualium, inde pulchritudines variae quae afficiunt mentem, ut pulchritudo in genere, sicut et paradisorum, et omnium similium, aedificiorum, haec quoque {1} ad spiritualem laetitiam pertinent; ita intimius est intellectualium, inde amor ipsius veritatis, seu veritatum, proinde etiam cognitionum; laetitiae spirituales sunt formae coelestium, quae sunt essentialia illarum; quae {2} si non sunt, usque esse debent. @1 incertum in ms.; J.F.I. Tafel haecque$ @2 ms. illarum. quae$