Spiritual Experiences (Buss) n. 906

Previous Number Next Number See English 

906. Angelus quidam per modum angelicum aliis {1} angelis referebat quot genera feticitatum dentur in coelo interiori, et quidem per enumerationem earum, et repraesentationem angelicam, ad distinctam perceptionem angelorum, sed repraesentatio ista non mihi perceptibilis erat quam per undulationes; ex quibus datum est mihi communiter scire, quod solum genera felicitatum interioris coeli, recenserentur; quae recensita et repraesentata ad vivum, intra 4 aut 6 minuta prima, numero erant 478, sic pene 500, inde reor numerus quingenarius 2: cum tot genera felicitatum in terioris coeli, inde concludi potest, quot species, cum et species innumerabiles dantur unius generis, inde quot particulares, cum innumerabiles dentur cujusvis speciei, praeter subdivisiones plures, nempe particularium particulares, dum quod vis particulare sumitur ut species seu ut genus universale inferius vel superius, ut inter societatem ubi talis specifica seu particularis felicitas vivit. @1 imperfectum in ms.$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. quinquenarius vel quinguenarius$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church