913. De iis, qui repraesentant infundibulum in cerebro
Facies quaedam supra fenestram coeruleam mihi primum apparuit, quae mox se recepit intus, tunc mihi apparuit stellula circa regionem oculi sinistri, mox stellulae aliquot parvulae rutilantes, longius a me, et superius, quae erant stellulae spirituales, quia coruscabant albe (som brillianter 1); tunc {2} visi mihi sunt parietes, sed non tectum, parietes modo a sinistro latere, mox coelum stelliferum, cum, pluribus stellis, et quia erat a parte fere inferiori seu in plano cum brachio, et circa eam plagam, ubi dolosi, putabam aliquid tetrum esse, quod mihi videndum objiceretur, sed mox disparuit paries et coelum, ac apparuit mihi puteus, e quo sicut candidus nimbus seu vapor prodiit, sic fumus vix apparens, videbatur etiam quasi aliquid exantlaretur ex puteo. @1 = sicut adamantes (verba suecica)$ @2 J.F.I. Tafel tum$